Rozmiar: 15909 bajtów

1389. März 18. Rome

Urbanus episcopus servus servorum dei Dilecto filio . . Preposito Monasterii in Cunicz per prepositum soliti gubernari Olomucensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit quod tam dilectus filius . . prepositus et dilecta in Cristo filia . . priorissa et Conventus Monasterii in Czarnewans alias Domusdei, per prepositum et priorissam soliti gubernari, Premonstratensis ordinis Wratislauiensis diocesis, quam predecessores eorum qui fuerunt pro tempore, decimas terras domos vineas grangias piscarias Castra casalia prata pascua stagna lacus nemora maneria molendina iura iurisdictiones, et nonnulla alia bona ad Monasterium ipsum spectantia, clatis super hoc litteris, confectis exinde publicis instrumentis, factis renuntiationibus, interpositis iuramentis et penis adiectis, in gravem eiusdem Monasterii lesionem, nonnullis clericis et laicis, aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus, et aliis perpetuo ad firmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui dicuntur super hiis in forma communi a sede apostolica confirmationis litteras impetrasse. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio providere, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ea que de bonis ipsius Monasterii per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicita vel distracta, Non obstantibus litteris instrumentis renuntiationibus iuramentis penis et confirmationibus supradictis, ad ius et proprietatem eiusdem Monasterii legitime revocare procures. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Rome apud Sanctumpetrum xv Kal. Aprilis Pontificatus nostri Anno Undecimo.
Mar =
T de nyem.
Benincasa.
Aussen: A. Johannis.

Bleibulle an einer Hanfschnur. Aus dem Archiv von S. Vincenz.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów